Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 12
1  Anno ab urbe condita DCCCXLVII Traianus, genere Hispanus, undecimus ab Augusto reipublicae gubernacula Nerva tradente suscepit ac per annos decem et novem tenuit. 2  apud Agrippinam Galliae urbem insignia sumpsit imperii; mox Germaniam trans Rhenum in pristinum statum reduxit; trans Danuvium multas gentes subegit; regiones autem trans Euphraten et Tigrin sitas provincias fecit; Seleuciam et Ctesiphontem et Babylonem occupavit. 3  in persequendis sane Christianis errore deceptus tertius a Nerone, cum passim repertos cogi ad sacrificandum idolis ac detrectantes interfici praecepisset plurimique interficerentur, Plinii Secundi, qui inter ceteros iudices persecutor datus fuerat, relatu admonitus, eos homines praeter confessionem Christi honestaque conventicula nihil contrarium Romanis legibus facere, fiducia sane innocentis confessionis nemini mortem gravem ac formidulosam videri, rescriptis ilico lenioribus temperavit edictum. 4  verumtamen continuo Romae aurea domus, a Nerone totis privatis publicisque rebus inpensis condita, repentino conflagravit incendio, ut intellegeretur missa etiam ab alio persecutio in ipsius potissime monumentis, a quo primum exorta esset, atque in ipso auctore puniri. 5  terrae motu quattuor urbes Asiae subversae, Elaea Myrina Pitane Cyme, et Graeciae civitates duae, Opuntiorum et Oritorum; tres Galatiae civitates eodem terrae motu dirutae; Pantheum Romae fulmine concrematum; terrae motus in Antiochia paene totam subruit civitatem. 6  incredibili deinde motu sub uno tempore Iudaei quasi rabie efferati per diversas terrarum partes exarserunt. nam et per totam Libyam adversus incolas atrocissima bella gesserunt: quae adeo tunc interfectis cultoribus desolata est, ut, nisi postea Hadrianus imperator collectas illuc aliunde colonias deduxisset, vacua penitus terra abraso habitatore mansisset. 7  Aegyptum vero totam et Cyrenen et Thebaidam cruentis seditionibus turbaverunt. in Alexandria autem commisso proelio victi et adtriti sunt. in Mesopotamia quoque rebellantibus iussu imperatoris bellum inlatum est. itaque multa milia eorum vasta caede deleta sunt. 8  sane Salaminam urbem Cypri interfectis omnibus accolis deleverunt. Traianus, ut quidam ferunt, apud Seleuciam Isauriae urbem profluvio ventris extinctus est.

Zurück